|
LIBER THOBIS
1 1 Liber sermonum Thobis filii Thobiel filii Ananiel filii
Aduel filii Gabael filii Raphael filii Raguel ex semine Asiel, ex tribu
Nephthali, 2 qui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis
Assyriorum ex Thisbe, quae est a dextera parte Cades Nephthali in
superiori Galilaea supra Asor post occidentem solem a sinistra parte
Phogor. 3 Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus
diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi
meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in
Nineven. 4 Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem
iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris
mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel;
et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa,
ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi. 5
Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant
vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus
Galilaeae. 6 Ego autem solus ibam aliquotiens in Ierusalem diebus
festis, sicut scriptum est in toto Israel in praecepto sempiterno;
primitias et primogenita et decimas armentorum et pecorum et initia
tonsurae ovium mecum portabam in Ierusalem 7 et dabam ea sacerdotibus,
filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum
granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et
secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et
consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno. 8 Et dabam ea orphanis
et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam
illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod
praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat
Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit
pater et mortuus est. 9 Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem
Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen
eius Thobiam. 10 Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum
captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere
meo erant, manducabant de panibus gentium, 11 ego autem custodivi
animam meam, ne manducarem de panibus gentium. 12 Et quoniam memor
eram Dei mei in tota anima mea, 13 dedit mihi Excelsus gratiam et
speciem penes Salmanasar, et comparabam illi omnia, quaecumque erant in
usum; 14 et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael
fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta
argenti. 15 Et postquam mortuus est Salmanasar, et regnavit Sennacherib
filius eius pro eo, et viae Mediae secesserunt, et non potui iam ire in
Mediam. 16 Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus
meis, qui erant ex genere meo. 17 Panes meos dabam esurientibus et
vestimenta nudis et, si quem videbam mortuum et proiectum post murum
Nineves ex natione mea, sepeliebam illum. 18 Et, si quem occidebat
Sennacherib rex, ubi venit de Iudaea fugiens in diebus iudicii, quod fecit
Rex caeli ex illo de blasphemiis, quibus blasphemaverat multos enim
filiorum Israel occidit in ira sua ego autem corpora illorum involabam
et sepeliebam; et quaesivit illa Sennacherib et non invenit illa. 19
Et abiit quidam ex Ninevitis et indicavit regi de me quoniam ego sepelio
illos, et abscondi me et, ubi cognovi quod rex sciebat de me et quod
inquiror, ut occidar, timui et refugi. 20 Et direpta est omnis
substantia mea, et nihil mihi derelictum est, quod non assumptum esset in
fiscum regis, nisi uxor mea Anna et Thobias filius meus. 21 Et non
transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius
et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo
et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem
regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. 22 Tunc
petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat
praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub
Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex
fratribus meis et ex cognatione mea.
2 1 Et sub Asarhaddon rege de scendi in domum meam, et red dita
est mihi uxor mea Anna et filius meus Thobias. In Pentecoste, die festo
nostro, qui est sanctus a Septimanis, factum est mihi prandium bonum, et
discubui, ut pranderem. 2 Et apposita est mihi mensa, et vidi
pulmentaria complura. Et dixi Thobiae filio meo: Vade et, quemcumque
pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui sunt captivi in Nineve, qui
in mente habet Dominum in toto corde suo, hunc adduc, et manducabit
pariter mecum; ecce sustineo te, fili, donec venias . 3 Et abiit
Thobias quaerere aliquem pauperem ex fratribus nostris et reversus dixit
mihi: Pater! . Et ego dixi illi: Ecce ego, fili . Et respondens ait:
Ecce unus ex natione nostra occisus est et proiectus est in foro et nunc
ibidem laqueo suffocatus est . 4 Et exsiliens reliqui prandium,
antequam ex illo gustarem, et sustuli eum de platea in unam domum, donec
sol caderet, et illum sepelirem. 5 Et reversus lavi et manducavi panem
meum cum luctu 6 et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem
locutus est in Bethel dicens: Convertentur omnes dies festi vestri in
luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem . 7 Et lacrimatus
sum. Et, postquam sol occidit, abii et fodiens sepelivi illum. 8 Et
proximi mei deridebant me dicentes: Non timet adhuc hic homo; iam enim
inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum
sepelit mortuos . 9 Et lavi ea nocte, postquam illum sepelivi, et
introivi in atrium meum et obdormivi circa parietem atrii, et facies mea
nuda erat propter aestum. 10 Et ignorabam quoniam passeres in pariete
super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et
induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto
inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis,
donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et
omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis
duobus, priusquam iret in Elymaida. 11 In illo tempore Anna uxor mea
mercede deserviebat operibus mulierum lanam faciens. 12 Et remittebat
dominis eorum, et dabant ei mercedem. Septima autem die mensis Dystri
detexuit texturam et reddidit illam dominis, et dederunt ei mercedem totam
et dederunt ei pro textura haedum de capris. 13 Et cum introisset ad
me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: Unde est hic haedus?
Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet
manducare quidquam furtivum . 14 Et illa mihi dixit: Munere mihi
datus est supra mercedem . Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut
restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et
respondens dixit mihi: Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae
tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt .
3 1 Et contristatus animo et suspirans ploravi et coepi orare cum
gemitibus: 2 Iustus es, Domine, et omnia opera tua iusta sunt, et
omnes viae tuae misericordia et veritas, et tu iudicas saeculum. 3 Et
nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me
pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus
peccaverunt ante te, 4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis, et
tradidisti nos in direptionem et captivitatem et mortem et in parabolam et
fabulam et improperium in omnibus nationibus, in quas nos dispersisti.
5 Et nunc multa sunt iudicia tua vera, quae de me exigas pro peccatis
meis et parentum meorum, quia non egimus secundum praecepta tua et non
ambulavimus sinceriter coram te. 6 Et nunc secundum quod tibi placet
fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et
fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia
falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar
ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me
faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam
necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam . 7 Eadem die
contigit Sarae filiae Raguel, qui erat Ecbatanis Mediae, ut et ipsa
audiret improperia ab una ex ancillis patris sui, 8 quoniam tradita
erat viris septem, et Asmodeus daemonium nequissimum occidebat eos,
antequam cum illa fierent, sicut est solitum mulieribus. Et dixit illi
ancilla: Tu es, quae suffocas viros tuos! Ecce, iam tradita es viris
septem, et nemine eorum fruita es. 9 Quid nos flagellas causa virorum
tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut
filiam in perpetuum . 10 In illa die contristata est animo puella et
lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se
suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: Ne forte improperent patri meo
et dicant: Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit
ex malis; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos.
Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut
moriar et iam improperia non audiam in vita mea . 11 Eodem tempore,
porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: Benedictus es,
Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et
honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. 12
Et nunc, Domine, ad te faciem meam et oculos meos direxi. 13 Iube me
dimitti desuper terram, et ne audiam iam improperia. 14 Tu scis,
Domine, quoniam munda sum ab omni immunditia viri 15 et non
coinquinavi nomen meum neque nomen patris mei in terra captivitatis meae.
Unica sum patri meo, et non habet alium filium, qui possideat hereditatem
illius, neque frater est illi proximus neque propinquus illi, ut custodiam
me illi uxorem. Iam perierunt mihi septem, et ut quid mihi adhuc vivere?
Et si non tibi videtur, Domine, occidere me, impera, ut respiciatur in me
et misereatur mei, et ne iam improperium audiam . 16 In ipso tempore
exaudita est oratio amborum in conspectu claritatis Dei, 17 et missus
est Raphael angelus sanare duos, Thobin desquamare ab albuginibus oculorum
eius, ut videret oculis lumen Dei, et Saram filiam Raguel dare Thobiae
filio Thobis uxorem, et colligare Asmodeum daemonium nequissimum, quoniam
Thobiae contigit possidere eam prae omnibus, qui volebant accipere eam. In
illo tempore reversus est Thobi de atrio in domum suam; et Sara filia
Raguel descendit et ipsa de loco superiori.
4 1 In illa die rememoratus est Thobi pecuniae, quam com
mendaverat Gabael in Rages Mediae. 2 Et dixit in corde suo: Ecce ego
postulavi mortem. Quid non voco Thobiam filium meum et indicabo illi de
hac pecunia, quam commendavi, antequam moriar? . 3 Et vocavit Thobiam
filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: Fili, cum mortuus fuero,
sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli derelinquere illam
omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu eius, et
noli contristare spiritum eius in ullo. 4 Memor esto eius, fili,
quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum mortua fuerit,
sepeli illam iuxta me in uno sepulcro. 5 Et omnibus diebus tuis, fili,
Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta
illius. Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias
iniquitatis, 6 quoniam, agente te veritatem, prospera erunt itinera in
operibus tuis et in omnibus, qui faciunt iustitiam. 7 Ex substantia
tua, fili, fac eleemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere,
ne a te avertatur facies Dei. 8 Quomodo habueris, fili, secundum
multitudinem fac ex ipsis eleemosynam. Si tibi fuerit largior substantia,
plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum habueris, secundum exiguum ne
timueris facere eleemosynam: 9 praemium enim bonum reponis tibi in
diem necessitatis, 10 quoniam eleemosyna a morte liberat et non sinit
ire in tenebras. 11 Munus enim bonum est eleemosyna omnibus, qui
faciunt illam coram Excelso. 12 Attende tibi, fili, ab omni
fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli
sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii
prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a
saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine
patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum
possidebit hereditatem terrae. 13 Et tu, fili, dilige fratres tuos et
noli fastidire in corde tuo a fratribus tuis et a filiis et filiabus
populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam in fastidio perditio et
inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio et exiguitas magna est.
Nugacitas enim mater est famis. 14 Merces omnis hominis, quicumque
penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, et
merces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi.
Attende tibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus
sermonibus tuis 15 et, quod oderis, nemini feceris. Noli bibere vinum
in ebrietatem, et non comitetur te ebrietas in via tua. 16 De pane tuo
communica esurienti et de vestimentis tuis nudis; ex omnibus, quaecumque
tibi abundaverint, fac eleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum facis
eleemosynam. 17 Frange panem tuum et effunde vinum tuum super sepulcra
iustorum et noli dare peccatoribus. 18 Consilium ab omni sapiente
inquire et noli contemnere omne consilium utile. 19 Omni tempore
benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, et omnes
semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habent
consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enim
voluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos
deorsum. Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur
de corde tuo. 20 Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem
talenta argenti Gabael filio Gabriae in Rages Mediae. 21 Noli vereri,
fili, quia pauperem vitam gessimus. Habes multa bona, si timueris Deum et
recesseris ab omni peccato et bene egeris in conspectu Domini Dei tui
.
5 1 Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: Omnia,
quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam. 2 Quomodo autem potero
hanc pecuniam recipere ab illo? Neque ille me novit, neque ego novi illum.
Quod signum dabo illi, ut me cognoscat et credat et det mihi hanc
pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam, novi, ut eam illuc . 3 Tunc
respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: Chirographum dedit mihi, et
chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam
accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex
quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi
hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias.
Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo . 4 Et exiit Thobias quaerere
hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet notitiam viae. Et
invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum angelum Dei
esse. 5 Et dixit illi: Unde es, iuvenis? . Et dixit illi: Ex
filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer . Et dixit illi
Thobias: Nosti viam, quae ducit in Mediam? . 6 Et ille dixit:
Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et
aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui
commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque
Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo . 7 Et
dixit illi Thobias: Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo
nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem
tuam . 8 Et dixit illi: Ecce sustineo; tantum noli tardare . 9
Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: Ecce
inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum . Et
dixit illi: Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua
tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili . 10 Et exivit
Thobias et vocavit illum et dixit ei: Iuvenis, pater te rogat . Et
introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei:
Gaudium tibi magnum sit! . Et respondens Thobi dixit illi: Quid mihi
adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum,
sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen.
Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video . Et
dixit ei: Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti
animo esto! . Et respondit illi Thobi: Thobias filius meus vult ire in
Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem
tuam, frater . Et dixit illi: Potero ire cum illo, quoniam novi omnes
vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et
montes et omnes commeatus scio . 11 Et dixit ei: Frater, ex qua
patria es et ex qua tribu? Narra mihi, frater . 12 Et ille dixit:
Quid tibi necesse est tribus? . Et dixit ei: Volo scire ex veritate
cuius sis et nomen tuum . 13 Et dixit: Ego sum Azarias Ananiae
magni filius, ex fratribus tuis . 14 Et dixit illi Thobi: Salvus et
sanus venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire
et patriam tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram
Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in
Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri
optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias! . 15 Et dixit ei:
Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumque necessaria
sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo, 16 et adiciam
tibi ad mercedem . 17 Et dixit illi: Ibo cum illo, ne timueris;
salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est . Et dixit
ei: Benedictio sit tibi, frater! . Et vocavit filium suum et dixit
illi: Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem,
qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus
illius comitetur vos cum sanitate, fili! . Et exiit, ut iret viam
suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: Vade
sanus! . 18 Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: Quid
dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat
et exit coram nobis? 19 Pecunia ne adveniat pecuniae, sed purgamentum
sit filii nostri. 20 Quomodo datum est nos a Domino vivere, hoc
sufficiebat nobis . 21 Et dixit illi: Noli computare; salvus ibit
filius noster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa
die, qua venerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis,
soror. 22 Angelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via
illius, et revertetur sanus .
6 1 Et cessavit plorare. 2 Et profectus est puer et angelus
cum illo; et canis exiit cum illo et secutus est eos. Et abierunt ambo, et
comprehendit illos prima nox; et manserunt super flumen Tigrin. 3 Et
descendit puer lavare pedes in flumen, et exsiliens piscis de aqua magnus
volebat gluttire pedem pueri, et exclamavit. 4 Et ait illi angelus:
Comprehende et tene! . Et comprehendit puer piscem et eduxit illum in
terram. 5 Et dixit angelus illi: Exintera hunc piscem et tolle fel
et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim
fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia . 6 Et exinterans
puer piscem illum collegit fel, cor et iecur; et piscem assavit et
manducavit et reliquit ex illo salitum. Et abierunt ambo pariter, donec
appropinquarent ad Mediam. 7 Et tunc interrogavit puer angelum et
dixit ei: Azaria frater, quod remedium est in corde et iecore piscis et
in felle? . 8 Et dixit illi: Cor et iecur piscis fumiga coram viro
aut muliere, qui occursum daemonii aut spiritus nequissimi habet, et
fugiet ab illo omnis occursus, et ne maneant cum illo in aeternum. 9
Et fel ad inungendos oculos hominis, in quos ascenderunt albugines, ad
flandum in ipsis super albugines, et ad sanitatem perveniunt . 10 Et
postquam intravit in Mediam et iam appropinquabat ad Ecbatana, 11
dixit Raphael puero: Thobia frater! . Et dixit ei: Ecce ego . Et
dixit illi: In eis, quae sunt Raguel, hac nocte manere nos oportet. Et
homo est propinquus tuus et habet filiam nomine Saram, 12 sed neque
masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es
illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut
possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona
valde, et pater ipsius diligit illam . 13 Et dixit: Iustum est, ut
accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut
accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus
nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi.
Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum
iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam
illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de
hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus
ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam . 14
Tunc respondens Thobias dixit Raphael: Azaria frater, audivi quoniam iam
tradita est viris septem, et mortui sunt in cubiculis suis noctu; cum
intrabant ad illam, moriebantur. Audivi etiam quosdam dicentes quoniam
daemonium illos occidit; 15 et timeo nunc, quoniam diligit illam et
ipsam quidem non vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum
occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam
et matris meae cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium
filium habent, qui sepeliat illos . 16 Et dixit illi angelus: Non
es memor mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere uxorem ex
domo patris tui? Et nunc audi me, frater: noli computare daemonium illud,
sed accipe illam, et scio quoniam dabitur tibi hac nocte uxor. 17 Et,
cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super
cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet
et non apparebit circa illam omnino in perpetuo. 18 Et, cum coeperis
esse cum illa, surgite primum ambo et orate et deprecamini Dominum caeli,
ut detur vobis misericordia et sanitas. Noli timere; tibi enim destinata
est ante saeculum, et tu illam sanabis, et ibit tecum, et credo quoniam
habebis ex illa filios, et erunt tibi sicut fratres. Noli computare . Et
cum audisset Thobias sermones Raphael quoniam soror est illius et de
semine patris illius, dilexit eam valde, et cor eius haesit
illi.
7 1 Et cum venisset in Ecbatana, dixit illi: Azaria frater, duc
me ad Raguel, fratrem nostrum, viam rectam . Et duxit eum ad domum
Raguel, et invenerunt illum sedentem circa ostium atrii sui et
salutaverunt illum priores. Et ille dixit eis: Bene valeatis, fratres,
intrate salvi et sani . Et induxit eos in domum suam. 2 Et dixit
Ednae uxori suae: Quam similis est hic iuvenis Thobi fratri meo! .
3 Et interrogavit illos Edna et dixit eis: Unde estis, fratres? . Et
dixerunt illi: Ex filiis Nephthali nos sumus captivis in Nineve . 4
Et dixit eis: Nostis Thobin fratrem nostrum? . Et dixerunt ei:
Novimus illum . Et dixit eis: Fortis est? . 5 Et dixerunt illi:
Fortis est et vivit . Et Thobias dixit: Pater meus est . 6 Et
exsilivit Raguel et osculatus est illum lacrimans 7 et dixit:
Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O infelicitas
malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas! . Et
incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui. 8 Et Edna
uxor eius lacrimata est super eum, et Sara filia eorum lacrimata est et
ipsa. 9 Et occidit arietem ex ovibus et suscepit illos libenter. Et,
postquam laverunt et se purificaverunt et discubuerunt ad cenandum, dixit
Thobias ad Raphael: Azaria frater, dic Raguel, ut det mihi Saram sororem
meam . 10 Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: Manduca
et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat
accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet
eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi
dicam, fili. 11 Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes
mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe,
et Dominus faciet in vobis . Et dixit Thobias: Hinc non edam neque
bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes . Et Raguel dixit ei: Facio;
et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum
est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec
tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli
bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem .
12 Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et,
apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: Duc secundum legem
et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et
duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem .
13 Et vocavit matrem eius et praecepit afferri chartam, ut faceret
conscriptionem coniugii et quemadmodum tradidit illam uxorem ei secundum
iudicium legis Moysis. Et attulit mater illius chartam, et ille scripsit
et signavit. 14 Et ex illa hora coeperunt manducare et bibere. 15
Et vocavit Raguel Ednam uxorem suam et dixit illi: Soror, praepara
cubiculum aliud et introduc eam illuc . 16 Et abiens stravit, sicut
illi dixit, et introduxit eam illuc et lacrimata est causa illius et
extersit lacrimas et dixit illi: 17 Forti animo esto, filia. Dominus
caeli det tibi gaudium pro taedio tuo. Forti animo esto! . Et
exiit.
8 1 Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor
mire et deduxerunt iuvenem et induxerunt eum in cubiculum. 2 Et
rememoratus est Thobias sermonum Raphael et sustulit de saccello, quem
habebat, cor et iecur piscis et imposuit super cinerem incensi. 3 Et
odor piscis prohibuit et refugit daemonium in superiores partes Aegypti.
Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversus est continuo. 4 Et
exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobias de lecto et
dixit ei: Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, ut faciat
super nos misericordiam et sanitatem . 5 Et surrexit, et coeperunt
orare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere:
Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia
saecula saeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia
saecula! 6 Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et
ex ambobus factum est semen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem
solum: Faciamus ei adiutorium simile sibi. 7 Et nunc non luxuriae
causa accipio hanc sororem meam sed in veritate. Praecipe, ut miserearis
mei et illius, et consenescamus pariter sani . 8 Et dixerunt: Amen,
amen! . 9 Et dormierunt per noctem. Et surgens Raguel accersivit
servos secum, et abierunt et foderunt foveam. 10 Dixit enim: Ne
forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium . 11 Et, ut
consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxorem suam
12 et dixit: Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et,
si mortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente . 13 Et miserunt
ancillam et accenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et intravit et
invenit illos iacentes et pariter dormientes. 14 Et reversa puella
nuntiavit eis illum vivere et nihil mali esse. 15 Et benedixerunt Deum
caeli et dixerunt: Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et
munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes
angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! 16
Benedictus es, quoniam laetificasti me, et non contigit mihi, sicut
putabam, sed secundum magnam misericordiam tuam egisti nobiscum. 17 Et
benedictus es, quoniam misertus es duorum unicorum. Fac illis, Domine,
misericordiam et sanitatem et consumma vitam illorum cum misericordia et
laetitia . 18 Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam
priusquam lucesceret. 19 Et praecepit uxori suae, ut faceret panes
multos; et abiens ipse ad gregem adduxit vaccas duas et quattuor arietes
et iussit consummari eos, et coeperunt praeparare. 20 Et vocavit
Thobiam et iuravit illi et dixit ei: Diebus quattuordecim hinc non
recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis
animam filiae meae multis afflictam doloribus. 21 Et ex eo, quod
possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia
dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti
animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos
et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!
.
9 1 Tunc accersivit Thobias Ra phael et dixit illi: 2
Azaria fra ter, adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et
perveni in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et recipe
pecuniam et adduc illum tecum ad nuptias. 3 Scis enim quoniam numerat
dies pater et, si tardavero diem unum, contristabo eum valde. 4 Sed
vides quomodo Raguel iuraverit, cuius iuramentum spernere non possum .
5 Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et
manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et
indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel
et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum
sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos. 6 Et
vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae
Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum
et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: Benedictus
Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et
eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et
uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et
benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!
.
10 1 Et cotidie ex illo die computabat Thobi dies, in quibus iret
et in quibus reverteretur filius eius. Et, postquam consummati sunt dies,
et filius eius non veniebat, 2 dixit: Numquid detentus est ibi? Aut
numquid Gabael mortuus est, et nemo illi reddit pecuniam? . 3 Et
contristari coepit. 4 Et Anna uxor illius dixit: Periit filius meus
et iam non est inter vivos. Quare tardat? . Et coepit plorare et lugere
filium suum et dixit: 5 Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen
oculorum meorum! . 6 Cui Thobi dicebat: Tace, noli computare,
soror; salvus est filius noster, sed certe mora fuit illis ibi, et homo,
qui cum illo ivit, fidelis est et est ex fratribus nostris. Noli taediare
pro illo, soror, iam veniet . 7 Et illa dixit: Tace a me; noli me
seducere! Periit filius meus . Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam,
qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol,
introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut
consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere
filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: Dimitte me. Scio enim quia
pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto,
pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo
illum reliquerim . 8 Et dixit Raguel Thobiae: Remane, fili, remane
penes me, et ego nuntios mitto ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi
de te . 9 Et dixit illi: Minime; peto, ut dimittas me hinc ad
patrem meum . 10 Et surgens Raguel tradidit Thobiae Saram uxorem eius
et dimidiam partem substantiae suae, pueros et puellas, oves et boves,
asinos et camelos, vestem et pecuniam et vasa. 11 Et dimisit illos et
vale illi fecit et dixit illi: Sanus sis, fili, et vade sanus! Dominus
caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis filios, antequam
moriar . 12 Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi:
Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt
parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de
te auditionem bonam in vita mea . Et osculatus est eam et dimisit illos.
Et Edna dixit Thobiae: Fili et frater dilecte, te restituat Dominus
caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut
delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut
non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater
tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus
vitae nostrae . Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. 13 Et
discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae,
regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori
eius et dixit eis: Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus
diebus vitae vestrae .
11 1 Et abierunt viam suam et pervenerunt Charran, quae est contra
Nineven. 2 Tunc dixit Raphael: Scis quomodo dereliquerimus patrem
tuum. 3 Praecedamus uxorem tuam et praeparemus domum, dum veniunt .
4 Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: Tolle tecum fel . Et
abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam. 5 Et
Anna sedebat circumspiciens viam filii sui. 6 Et cognovit illum
venientem et dixit patri eius: Ecce filius tuus venit et homo, qui cum
illo ierat . 7 Et Raphael dixit Thobiae, antequam appropinquaret
patri: Scio quia oculi eius aperientur. 8 Asperge fel piscis in
oculis eius; et detrahet medicamentum et decoriabit albugines de oculis
eius. Et respiciet pater tuus et videbit lumen . 9 Et occurrit ei
Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: Fili, video te; amodo
moriar! . Et lacrimata est. 10 Et surrexit Thobi et offendebat
pedibus et egressus est ad ostium atrii. Et occurrit illi Thobias, 11
et fel piscis in manu sua, et insufflavit in oculis illius et apprehendit
illum et dixit: Forti animo esto, pater! . Et iniecit medicamentum
super eum et imposuit. 12 Et decoriavit duabus manibus suis albugines
ab angulis oculorum illius. 13 Et videns filium suum irruit collo eius
14 et lacrimatus est et dixit ei: Video te, fili, lumen oculorum
meorum! . Et dixit: Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum,
et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, 15 quoniam
ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum! . Et
introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum
toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo
Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia
attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et
quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt
Thobi et Anna 16 et exierunt in obviam nurui suae ad portam Nineves.
Et videntes Thobin, qui erant in Nineve, venientem et ambulantem cum omni
virtute sua et a nemine manu deductum mirabantur, 17 et confitebatur
Thobi et benedicebat magna voce Deum coram illis, quoniam misertus est
illius Deus et aperuit oculos eius. Et appropinquavit Thobi ad Saram
uxorem Thobiae filii sui et benedixit illi et dixit ei: Intres sana,
filia! Et benedictus Deus tuus, qui adduxit te ad nos, filia! Et
benedictus pater tuus et benedictus Thobias filius meus et benedicta tu,
filia! Intra in domum tuam sana in benedictione et gaudio; intra, filia!
. In illo die factum est gaudium omnibus Iudaeis, qui erant in Nineve.
18 Et venerunt Achicarus et Nadab ex fratribus illius gaudentes ad
Thobiam. Et consummatae sunt nuptiae cum gaudio septem diebus, et data
sunt illi munera multa.
12 1 Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium
suum Thobiam et dixit illi: Homini illi, qui tecum ivit, reddamus
honorem et adiciamus ad mercedem suam . 2 Et dixit illi: Pater,
quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum
contulit, dimidiam partem. 3 Duxit me sanum et uxorem meam curavit et
pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc? .
4 Et dixit illi Thobi: Iustum est illum, fili, dimidium omnium
horum, quae tecum attulit, accipere . 5 Et vocavit illum et dixit:
Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et
vade sanus . 6 Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis:
Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit
nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei
honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi. 7 Sacramentum
regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri
honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos. 8 Bona est
oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum
iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis
quam thesauros auri condere. 9 Eleemosyna a morte liberat et ipsa
purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita; 10
qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. 11 Omnem
veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam
demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera
autem Dei revelare honorificum est. 12 Et nunc, quando orabas tu et
Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis
Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. 13 Et quia non es
cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti
mortuum, tunc missus sum ad te tentare te. 14 Et iterum me misit Deus
curare te et Saram nurum tuam. 15 Ego sum Raphael, unus ex septem
angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini .
16 Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt.
17 Et dixit illis: Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne
aevum. 18 Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed
voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei. 19 Et
videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur. 20 Et
nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo
ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis . Et
ascendit. 21 Et surrexerunt et iam non poterant illum videre. 22
Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his
magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.
13 1 Et scripsit orationem Thobi in laetitiam et dixit: 2
Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat
et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a
perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius. 3
Confitemini illi, filii Israel, coram nationibus, quia ipse dispersit
vos in illis 4 et ibi ostendit maiestatem suam. Et exaltate illum
coram omni vivente, quoniam Dominus noster, et ipse est pater
noster, et ipse est Deus noster in omnia saecula. 5 Flagellabit vos
ob iniquitates vestras et omnium miserebitur vestrum et colliget vos
ab omnibus nationibus, ubicumque dispersi fueritis. 6 Cum conversi
fueritis ad illum in toto corde vestro et in tota anima vestra, ut
faciatis coram illo veritatem, tunc revertetur ad vos et non
abscondet a vobis faciem suam amplius. Et nunc aspicite, quae fecit
vobiscum, et confitemini illi in toto ore vestro. Benedicite Dominum
iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis
meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti
peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram
illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam? 7 Ego
et anima mea regi caeli laetationes dicimus, et anima mea laetabitur
omnibus diebus vitae suae. 8 Benedicite Dominum, omnes electi; et
omnes, laudate maiestatem illius. Agite dies laetitiae et confitemini
illi. 9 Ierusalem, civitas sancta, flagellabit te in operibus manuum
tuarum. 10 Confitere Domino in bono opere et benedic regem
saeculorum, ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum
gaudio, et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes
miseros in omnia saecula saeculorum. 11 Lux splendida fulgebit in
omnibus finibus terrae; nationes multae venient tibi ex longinquo et
a novissimis partibus terrae ad nomen sanctum tuum et munera sua in
manibus suis habentes regi caeli. Generationes generationum dabunt in
te laetitiam, et nomen electae erit in saecula saeculorum. 12
Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum. Maledicti erunt omnes, qui
deponunt te et destruunt muros tuos, et omnes, qui subvertunt turres
tuas et qui incendunt habitationes tuas. Et benedicti erunt omnes, qui
timent te in aevum. 13 Tunc gaude et laetare in filiis
iustorum, quoniam omnes colligentur et benedicent Domino
aeterno. 14 Felices, qui diligunt te, et felices, qui gaudebunt in
pace tua. Et beati omnes homines, qui contristabuntur in omnibus
flagellis tuis, quoniam in te gaudebunt et videbunt omne gaudium
tuum in aeternum. 15 Anima mea, benedic Domino, regi magno, 16 quia
in Ierusalem civitate aedificabitur domus illius in omnia
saecula. Felix ero, si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam
claritatem tuam et confitendum regi caeli. Ostia Ierusalem sapphiro
et smaragdo aedificabuntur, et lapide pretioso omnes muri tui; et
turres Ierusalem auro aedificabuntur, et propugnacula eius auro mundo.
17 Plateae Ierusalem carbunculo sternentur et lapide Ophir; 18
et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, et omnes vici eius
loquentur: Alleluia. Benedictus Deus Israel, et benedicti, qui
benedicent nomen sanctum, in aeternum et adhuc! .
14 1 Et consummati sunt sermones confessionis Thobis. Et
mortuus est in pace annorum centum duodecim et sepultus est praeclare in
Nineve. 2 Sexaginta autem et duorum annorum erat, cum invalidus oculis
factus est; et, postquam lucem recepit, vixit in bonis et fecit
eleemosynas et proposuit benedicere Deum et confiteri magnitudini Dei.
3 Et, cum moreretur, vocavit Thobiam filium suum et praecepit illi
dicens: Fili, duc filios tuos 4 et recurre in Mediam, quoniam credo
ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et
venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos
misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia
contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis
et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit
Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et
fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et
captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et
Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et
incendetur et erit deserta usque in tempus. 5 Et iterum misericordiam
faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in terram Israel, et
iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque repleatur
tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et
aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut
locuti sunt de illa omnes prophetae Israel. 6 Et omnes nationes in
tota terra convertentur et timebunt Deum vere et relinquent omnes idola
sua, quae seducunt false seductione eorum. 7 Et benedicent Deo aeterno
in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores
Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in
aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui
diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum,
deficient de terris omnibus. 8 Et nunc, filii, mando vobis: Servite
Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris
mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et
benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute
sua. 9 Nunc vero, fili, exi a Nineve et noli manere hic, 10 sed,
quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in
finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa
perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab
Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed
tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem,
Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere
Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat
ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. 11 Et
nunc, filii, videte quid faciat eleemosyna, et quid faciat iniquitas,
quoniam occidit. Et ecce anima mea deficit! . Et posuerunt eum super
lectum, et mortuus est et sepultus est praeclare. 12 Et, cum mortua est
mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta patrem suum et abiit ipse et uxor
eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum Raguel socero suo. 13 Et
curam habuit senectutis eorum honorifice et sepelivit illos in Ecbatanis
Mediae et hereditatem percepit domus Raguel et Thobis patris sui. 14
Et mortuus est annorum centum decem et septem cum claritate. 15 Et,
antequam moreretur, vidit et audivit perditionem Nineves et vidit
captivitatem illius in Mediam adductam, quam adduxit Asuerus rex Mediae,
et benedixit Deum in omnibus, quae fecit filiis Nineves et Assyriae. Et
gavisus est, antequam moreretur, in Nineve, et benedixit Dominum Deum in
omnia saecula saeculorum.
|